Id: 363

Ubi caritas

Non sono ancora stati trascritti accordi

Ubi caritas et amor, Deus ibi est.
Congregavit nos in unum, Christi amor.
Exsultemus et in ipso jucundemur.
Timeamus et amemus Deum vivum.
Et ex corde diligamus nos sincero.
Simul ergo cum in unum congregamur.
Ne nos mente dividàmur, caveàmus.
Cèssent iurgia malìgna, cèssent lites.
Et in mèdio nostri sit Christus Deus.
Simul quoque cum beàtis videàmus,
gloriànter vultum tuum, Christe Deus:
gàudium, quod est immènsum
atque probum,
sàecula per infinita saeculòrum.
Amen.

error: Content is protected !!