Id: 361

Salve Regina

Non sono ancora stati trascritti accordi

Salve, Regina,
mater misericordiae,
vita, dulcedo
et spes nostra, salve.
Ad Te clamamus,
exsules filii Evae.
Ad Te suspiramus,
gementes et flentes
in hac lacrimarum valle.
Eia ergo, advocata nostra,
illos tuos misericordes oculos
ad nos converte
et Jesum, benedictum
fructum ventris tui,
nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, o pia,
o dulcis Virgo Maria.

error: Content is protected !!