Id: 360

Rorate coeli

Non sono ancora stati trascritti accordi

Rorate, coeli, desuper,
et nubes pluant justum.

Ne irascaris, Domine,
ne ultra memineris iniquitatis :
ecce civitas Sanctis facta est deserta.
Sion deserta facta est,
Jerusalem desolata est,
domus sanctificationis tuae
et gloriae tuae, ubi laudaverunt
Te patres nostri.
Peccavimus, et factì sumus
tamquam immundus nos,
et cecidimus quasi folium universi :
et iniquitates nostrae
quasi ventus abstulerunt nos :
abscondisti faciem tuam a nobis,
et allisisti nos in manu
iniquitatis nostrae.

error: Content is protected !!