Id: 355

Magnificat

Non sono ancora stati trascritti accordi

Magnificat * anima mea Dominum.
Et exsultavit spiritus meus *
in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae:*
ecce enim ex hoc beatam me dicent
omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est: *
et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius
a progenie in progenies *
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo: *
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede, *
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis: *
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, *
recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros, *
Abraham et semini eius in saecula.
Gloria Patri, et Filio, *
et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio,
et nunc, et semper, *
et in saecula saeculorum. Amen.

error: Content is protected !!