Id: 346

Gloria

Non sono ancora stati trascritti accordi

Gloria in excelsis Deo
et in terra pax hominibus
bonae voluntatis.
Laudamus Te, benedicimus Te.
Adoramus Te, glorificamus Te,
gratias agimus tibi
propter magnam gloriam tuam.
Domine Deus, Rex Caelestis,
Deus Pater Omnipotens,
Domine Fili Unigenite, Jesu Christe.
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.
Qui tollis peccata mundi,
suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris,
miserere nobis.
Quoniam Tu solus Sanctus,
Tu solus Dominus, Tu solus Altissimus,
Iesu Christe, cum Sancto Spiritu
in gloria Dei Patris. Amen.

error: Content is protected !!