Id: 353

Attende Domine

Non sono ancora stati trascritti accordi

Attende, Domine, et miserére,
quia peccavimus tibi.

Ad Te, Rex summe, omnium Redemptor,
oculos nostros sublevamus flentes:
exaudi, Christe, supplicantum preces.
Dextera Patris, lapis angularis,
via salutis, janua caelestis,
ablue nostri maculas delicti.
Rogamus, Deus, tuam majestatem:
auribus sacris gemitus exaudi:
crimina nostra placidus indulge.
Tibi fatemur crimina admissa:
contrito corde pandimus occulta:
tua, Redemptor, pietas ignoscat.
Innocens captus, nec repugnans ductus,
testibus falsis pro impiis damnatus:
quos redemisti, Tu conserva, Christe.

error: Content is protected !!